monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 74, 6
Haec sub allegoriae nubilo dicta sint. Caeterum optime novit prudentia tua, non easdem esse regulas in Tropologiae umbris, quae in historiae veritate. Quod sicubi pedem offendimus, et sapienti lectori frivolum videatur esse quod scripsimus, culpam in auctorem referat. Nos enim et haec ipsa in lectulo decumbentes, longaque aegrotatione confecti, vix notario celeriter scribenda dictavimus: non ut impleremus materiam, sed ne tibi in principio amicitiarum aliquid imperanti, videremur negare. Ora nobis a Domino sospitatem, ut post duodecim menses, quibus iugi languore confectus sum, possim aliquid dignum vestrae scribere voluntati: et ignosce si scatens oratio, cursu solito non fluat. Non enim eodem lepore dictamus, quo scribimus: quia in altero saepe stylum vertimus, iterum quae legi digna sint, scripturi: in altero quidquid in buccam venerit celeri sermone convolvimus. Caninium libenter vidi, qui narrare tibi poterit, quam difficile et periculosum manus dexterae, usque in praesentem diem, quo ista dictavi, vulnus sustinuerim.